Home Prior Books Index
←Prev   1 Corinthians 15 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

15:1  notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis
15:2  per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis
15:3  tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas
15:4  et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas
15:5  et quia visus est Cephae et post haec undecim
15:6  deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt
15:7  deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus
15:8  novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi
15:9  ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei
15:10  gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum
15:11  sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis
15:12  si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est
15:13  si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit
15:14  si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra
15:15  invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt
15:16  nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit
15:17  quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris
15:18  ergo et qui dormierunt in Christo perierunt
15:19  si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus
15:20  nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium
15:21  quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum
15:22  et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur
15:23  unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius
15:24  deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem
15:25  oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius
15:26  novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat
15:27  omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia
15:28  cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus
15:29  alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis
15:30  ut quid et nos periclitamur omni hora
15:31  cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro
15:32  si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur
15:33  nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala
15:34  evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor
15:35  sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt
15:36  insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur
15:37  et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum
15:38  Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus
15:39  non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium
15:40  et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium
15:41  alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate
15:42  sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione
15:43  seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute
15:44  seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est
15:45  factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem
15:46  sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale
15:47  primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis
15:48  qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et caelestes
15:49  igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis
15:50  hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit
15:51  ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur
15:52  in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur
15:53  oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem
15:54  cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria
15:55  ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus
15:56  stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex
15:57  Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum
15:58  itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino